HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 7: De opere quintae diei.

#Gen. I#II Petr. II#declinatur tamen cetus, ceti

Quinta die Deus ornavit aerem et aquam, vola tilia dans aeri, natalitia aquis: et utraque ex aquis orta sunt. Facilis enim transitus est aquae in aera tenuando, et aeris in aquam spissando. Pisces vocavit Moyses reptilia, quia impetu quodam totos se rapiunt, ut serpentes: non feruntur pedibus, ut ferae. Nota quia ex hoc quod dictum est, creavit volatile coeli super terram, erravit Plato, qui descendens in Aegyptum libros Moysi legit, et putavit Moysen sensisse volatilia esse ornatum aeris tantum circa terram, ornatum vero aeris superioris calodaemones, et cacodaemones: sed non ita est. Boni enim daemones, ut dictum est, sunt in empyreo; mali vero in hunc aerem caliginosum detrusi sunt ad poenam, non ad ejus ornatum. Deus enim peccantibus angelis non pepercit. Creavit Deus, id est plasmavit cete grandia. Cete generis neutri est indeclinabile. Et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae. Motabiles autem dicuntur animae piscium et avium, respectu animae hominis. Illae enim moventur de esse ad non esse; ista non, quia perpetua est, vel quia forsan animas non habent: sed tamen spiritus vegetativos, quia cum ipsis animabus exstinguitur: ipsum animal vocavit animam, id est vivens. Unde, et Graeci dividunt animalia, per zoa, et psycheia zoa, id est viventia bruta, sed psycheia animata, a psyche, quod est anima rationalis. Sed etiam dicitur creatum motabile, quod creatum est sic, ut moveretur de vita ad mortem: quod non homo qui creatus est, ut non moreretur, si vellet. Illa vero creata sunt, vel ut in esum cedant aliis, vel senio deficiant. His benedixit Deus: Crescite, et multiplicamini.